라틴어 문장 검색

Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello auidissimus erat, quae utilia visa constituunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장11)
hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:5)
Non agitur," inquis, " nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam adpetenda sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 12:1)
Quomodo solitudinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:6)
quid si adpetenda est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:2)
" Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:2)
Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:4)
Sed si adpetis voluptates et undique et omnes, scito tantum tibi ex sapientia, quantum ex gaudio deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:6)
simulant occupationes et augent et ipsi se occupant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 1:1)
Aut enim simulatus aut stultus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:5)
Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:4)
ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 24:3)
sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 12:4)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
mundae vestis electio adpetenda est homini.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION