라틴어 문장 검색

prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus ridetque, si mortalis ultra fas trepidat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 298)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, vindex avarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium voltu, per obstantis catervas explicuit sua victor arma.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 912)
vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, culpabit duros, incomptis adlinet atrum transverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:14)
si curet quis opem ferre et demittere funem, 'qui scis, an prudens huc se deiecerit atque servari nolit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:3)
sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 230)
"nempe vir bonus et prudens dici delector ego ac tu."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1614)
ille ferat pretium poenae securus, opinor, prudens emisti vitiosum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 211)
At si divitiae prudentem reddere possent, si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, viveret in terris te si quis avari or uno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 283)
"et tu, potes nam, solve me dementia, o nec paternis obsoleta sordibus neque in sepulcris pauperum prudens anus novendialis dissipare pulveres."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1719)
at nos virtutes ipsas invertimus atque sincerum furimus vas incrustare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:15)
te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, arridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:16)
credo, hoc Staberi prudentem animum vidisse.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:7)
'verum ego, ut haerentis adverso litore navis eriperem, prudens placavi sanguine Divos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:22)
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION