라틴어 문장 검색

At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:1)
Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resoluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:2)
Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desisse mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:3)
Solent etiam in adulescentibus ex eo morbo uomicae fistulaeque oriri;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:1)
At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:1)
Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:3)
Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, uix quicquam in medicina sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:1)
In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis uenientis mali sensus est, sed homo inprouiso concidit, cuiuscumque is aetatis est, uix sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:2)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:1)
isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:2)
si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:3)
Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:1)
At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:2)
Morbus intestini tenuioris * * nisi resolutus est, intra septimum diem occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:1)
In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION