라틴어 문장 검색

Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere ;
(세네카, 행복론, Liber III 18:1)
Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido nascentia, alia per sublime demissa, ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:2)
neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et invictae adversus dura naturae dividendus est.
(세네카, 행복론, Liber V 22:2)
Nullius metus tam gratus est finis, ut non gratior sit solida et inconcussa securitas.
(세네카, 행복론, Liber VI 135:5)
subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam.
(세네카, 행복론, Liber VII 8:6)
Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas ?
(세네카, 행복론, Liber VII 130:1)
At me hercules numquam sapiens in tam humile nomen procedet, numquam semiliber erit, integrae semper libertatis et solidae, solutus et sui iuris et altior ceteris.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 26:1)
Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:2)
quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:5)
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:1)
Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:2)
Ne commiseris, ut quisquis exemplaris modo scripta tua mirabatur quaerat quomodo tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 69:3)
Putre ipsa fluidumque corpus et causis morborum repetita sperasti tam imbecilla materia solida et aeterna gestasse ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:7)
ita sapientis animus solidus est et id roboris collegit, ut tam tutus sit ab iniuria quam illa quae rettuli.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:4)
omnia in se reposuit, nihil fortunae credit, bona sua in solido habet contentus virtute, quae fortuitis non indiget ideoque nec augeri nec minui potest ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION