라틴어 문장 검색

Etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticosarenarios illos amantissimos,1 quibus viri animas,2 feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus omnibus simul et ornamentis quibusdam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 1:3)
Quot adhuc modis probavimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur placitum deo esse!
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:1)
Illi nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:7)
Atquin hinc vel maxime intelligunt factum Christianum, de repudio spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 2:1)
Immo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret quam ille ipse mulierum et virorum accuratior cultus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:3)
Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat nisi videri et videre.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:5)
Quot 1 utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:9)
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:1)
Haec voluptates, haec spectacula Christianorum sancta perpetua gratuita;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:5)
Quale autem spectaculum in proximo est adventus domini iam indubitati, iam superbi, iam triumphantis!
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:1)
At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus iudicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi vetustas et tot eius nativitates uno igni haurientur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:5)
Quae tunc spectaculi latitudo!
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:6)
Ubi pulcherrimo saepe spectaculo contigit, ut euangelizante antistite, qui Anglorum linguam perfecte non nouerat, ipse rex suis ducibus ac ministris interpres uerbi existeret caelestis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:6)
Si uocem carminis audisti, et caelestes superuenire coetus cognouisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:16)
HIS temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per heresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII].2)

SEARCH

MENU NAVIGATION