라틴어 문장 검색

quaeque nascentem videt ora solem, quaeque ad Hesperiae iacet ora metas, si qua ferventi subiecta cancro, si qua Parrbasiae glacialis ursae semper errantes patitur colonos, novit hos aestus, iuvenum feroces concitat flammas senibusque fessis rursus extinctos revocat calores, virginum ignoto ferit igne pectus et iubet caelo superos relicto vultibus falsis habitare terras.
(세네카, 파이드라 4:18)
Fugit insanae similis procellae, ocior nubes glomerante Coro, ocior cursum rapiente flamma, stella cum ventis agitata longos porrigit ignes.
(세네카, 파이드라 11:1)
pulchrior tanto tua forma lucet, clarior quanto micat orbe pleno cum suos ignes coeunte cornu iunxit et curru properante pernox exerit vultus rubicunda Phoebe nec tenent stellae faciem minores;
(세네카, 파이드라 11:3)
delapsa caelo stella, cum stringens polum
(세네카, Phoenissae 440:1)
Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:11)
Iam pridem pos terga diem solemque relinquunt, Iam pridem notis extorres finibus orbis Per non concessas audaces ire tenebras Ad rerum metas extremaque litora mundi;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:4)
immune caelum, cur micant stellae polo
(세네카, Thyestes 51:1)
et stella longa semitam flamina trahens
(세네카, Troades 370:1)
velocis spatii meta novissima;
(세네카, Troades 413:1)
clarumque septem verterant stellae iugum;
(세네카, Troades 456:1)
Deinde Sindebar hedificavit templum iuxta desertum et pinxit in tecto astra et stellas et scripsit in parietibus omne lignum, et non erat cum eis, excepto uno eunucho sene qui ministrabat eis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:28)
Excellentissime domine, usque modo mutus non fui, sed feci velle Sindibaris preceptoris mei, qui precepit mihi, ut usque ad septem dies non loquerer, quia ipse et ego ita vidimus in stellis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 2:3)
aut prius infecto deposcit praemia cursu, septima quam metam triverit arte rota?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2513)
quaeritis et caelo Phoenicum inventa sereno, quae sit stella homini commoda quaeque mala!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 272)
Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, sed mage virginei tot bona gymnasii, quod non infamis exercet corpore ludos inter luctantis nuda puella viros, cum pila velocis fallit per bracchia iactus, increpat et versi clavis adunca trochi, pulverulentaque ad extremas stat femina metas, et patitur duro vulnera pancratio:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION