라틴어 문장 검색

Necessitas est quae nauigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.12)
Nihil lautius occurrit oculis tuis quam ruinae meae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.17)
Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina suspendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.6)
iter ruina quaeret et vacuo volet regnare mundo, robore experto tumet, et posse caelum viribus vinci suis didicit ferendo;
(세네카, Hercules Furens 1:33)
hoc ipsum placet animo ruinas quod capis magno tuas;
(세네카, Hercules Furens 6:8)
alio nostras fortuna vocat lacrimas, alias flere ruinas Me fata iubent.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:2)
in populos furit, nuptas ruinis quaerit et vitium impotens virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita unusque Titan vidit atque unus dies stantem et cadentem;
(세네카, Hercules Oetaeus 7:8)
male pensantur magna ruinis.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:40)
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi mors nostra faciet - antequam spolium tui caelum omne fiat, conde me tota, pater, mundi ruina, frange quem perdis polum.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:8)
redeuntis minax ferrem ruinas;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:43)
commota tandem cum cadens latam sui duxit ruinam, protinus radios locus admisit omnis:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:16)
Sola est quies, mecum ruina cuncta si video obruta:
(세네카, 메데아 7:27)
tunc adest mundo dies supremus ille, qui premat genus impium caeli ruina, rursus ut stirpem novam generet renascens melior, ut quondam tulit iuvenis, tenente regna Saturno poli.
(세네카, 옥타비아 6:5)
mox tecta flammis" concitant urbis meis, ignes ruinae noxium populum premant turpisque egestas, saeva cum luctu fames.
(세네카, 옥타비아 12:24)
Iam nocte Titan dubius expulsa redit et nube maestus squalida exoritur iubar, lumenque flamma triste luctifica gerens prospiciet avida peste solatas domos, stragemque quam nox fecit ostendet dies.
(세네카, 오이디푸스 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION