라틴어 문장 검색

quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius adspeetum, si recto libramento inter solem terrasque media successit.
(세네카, 행복론, Liber V 30:3)
patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet !
(세네카, 행복론, Liber V 97:2)
Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo minus tibi volet, quam is, pro quo fiunt, succedere ?
(세네카, 행복론, Liber VI 130:1)
itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi.
(세네카, 행복론, Liber VII 82:2)
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:1)
Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri possit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:8)
alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis quae successere votis vota facienda sunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 105:2)
parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum singulorum succedunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:3)
Alius alii successit ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 45:3)
quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 66:4)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione quos destinavit insequitur adiectis conviciis maledictisque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:4)
in quibusdam innocentes sumus, quia non successit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 151:2)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION