라틴어 문장 검색

"torva Mimalloneis implerunt cornua bombis, et raptum vitulo caput ablatura superbo Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!"
(페르시우스, 풍자, satire 174)
Ut ergo tam ambitiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis Quaenam est inquit haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:3)
Contemni turpe est, legem donare superbum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:6)
Superbus ille sustulit vultum et Non tam iactura me movet inquit quam negligentia nequissimi servi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:14)
Egreditur superbus cum praemio Ascyltos et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:13)
Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:1)
Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:17)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Humanitati qui se non accommodat, Plerumque poenas oppetit superbiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.1)
Namque et superbi luget Aeetae domus, Et regna Peliae scelere Medeae iacent, Quae saevum ingenium variis involvens modis Illic per artus fratris explicuit fugam, Hic caede patris Peliadum infecit manus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.3)
Satis profecto rettudi superbiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.20)
Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex, Numquid tibi inquit visus sum superbior?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et scriptor.2)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo vir praetorius a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus, et qui servisse patrem suum parum, immo nimium meminisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 1:1)
Nam praecipere qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem sed onerosum ac prope superbum est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION