라틴어 문장 검색

denique, quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:1)
an commotae crimine mentis absolves hominem et sceleris damnabis eundem ex more inponens cognata vocabula rebus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:43)
neque enim nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 111:1)
eloquentiam esse, quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 250:1)
et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 147:3)
Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia, tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentes non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 203:2)
neque tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 266:1)
Quare mihi videntur magnopere damnandi, qui totum hoc genus a praeceptis removerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:3)
nec mihi videntur Areopagitae, cum damnaverint puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae, si adolevisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 90:1)
quin e contrario damnari multo magis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 353:3)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
contra, Non , per factum est, ut quis periret, is damnari , ut accusator, testis, iudex rei capitalis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 161:1)
petitur ad supplicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 222:4)
unde et controversia, heres meus uxori meae dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 257:1)
heres meus dare illi damnas esto sua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 260:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION