라틴어 문장 검색

In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quae a nobis dicta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:3)
Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:1)
quae res remedium et medicinam suscipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:13)
10. Vapores et fumi ferventes, atque aer ipse, qui fortissimum et furentem suscipit calorem, si concludatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 48:1)
Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:8)
Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:5)
Similiter non invenitur hic apud nos corpus quod non suscipiat calidum igni approximatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:16)
Attamen longe citius suscipit calorem aer quam lapis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:17)
Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:15)
Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:2)
Si enim faciles sint et corruptelis dediti, servum aliquem videas uxore multis modis ad huiusmodi lucra captanda deteriorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:16)
Quorum prior fuit revera homo luxuriosus et voluptatibus deditus, alter autem vir fuit prudens et austerus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:8)
Quicquid in re sit, viri militares amoribus dediti sunt, opinor non aliter quam vino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:26)
Sane quemadmodum interveniunt agyrtae qui corpori naturali mederi profitentur, sic et corpori politico non desunt homines qui curationes vel difficillimas suscipient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:26)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION