라틴어 문장 검색

De eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:2)
aspice, aratra iugo referunt suspensa , unde apparet noctem appropinquare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 241:3)
nam et carminum auctores, pallida mors aequo pulsat pede tabernas, et pallentesque morbi tristisque senectus, et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 246:2)
Deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit, quod multo esset improbius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 69:4)
id autem fiet memoriae viribus, ut illa, quae complexi animo sumus, fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 231:3)
tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberate, non haesitare videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 255:2)
observandum etiam, quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Graeci vel vocant, quo deponendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 182:2)
suspenditur arma virumque cano, quia illud virum ad sequentia pertinet, ut sit virum Troiae qui primus ab oris, et hic iterum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 183:1)
male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur summis digitis suspenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:2)
Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transibunt aut ne transibunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam certum mansurumve possunt suspensi et vagi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:4)
Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus nihil inventurum, cum intraverit, praeter illa, quae in fronte suspensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 3:3)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant Tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:3)
Nunc autem primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa conprensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION