라틴어 문장 검색

Per ipsum enim Deus nos erudiens tanquam Verbo suo nos instruit, quoties de plenitudine ipsa sapientiae suae nobis aliud impartit, sicut scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:18)
Verbum itaque dicit conceptum mentis, et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cujus similitudinem Unigenitus Verbum Dei, et quasi quaedam ejus intellectualis ac perpetua locutio, in cujus providentia omnium ab aeterno praefixa consistit ordinatio atque operatio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:19)
Tale est dicere Deum Filium quasi diceremus divinam sapientiam ex divina genitam potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:3)
XIII. Primum ipsa legis exordia occurrant, ubi legislator Moyses fidem Catholicam de unitate pariter et Trinitate tanquam omnium bonorum fundamentum anteponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:1)
quasi ad determinandum quod ad hanc denotandam, Eloim pluraliter dixerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:10)
Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est (Gen. III, 22);
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:5)
Bene autem Filium Dei designans addidit, noster, quasi eum participem nostrae naturae, et a Patre nobis esse datum ostendens, cum per Incarnationem Verbi divina nos sapientia illuminavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:14)
Bene autem ad hodie addidit genui, quasi praesens praeteritum, ut videlicet ipsam generationem per hodie praesentem, semper, per genui, perfectam esse indicaret, nunquam scilicet aut cessare, aut incoeptam esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:35)
Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)
Item, in eisdem Proverbiis de Filio Dei et ineffabili nomine ipsius quoque Filii manifestissime scripsit, quasi inducens personam admirabilis cujusdam prophetae, hanc inenarrabilem generationem prophetantis atque admirantis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:39)
Et Psalmista Spiritum Dei ubique esse tanquam incircumscriptum profitetur dicKü¥g Quo ibo a spiritu tuo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:21)
interroga omnia et vide si non omnia specie sua tanquam voce tibi respondeant:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:43)
Deus autem cum per reprobos aut miracula ostendit, aut prophetias loquitur, aut quaelibet magna operatur, non hoc ad utilitatem ipsorum agere quibus utitur tanquam ministris, sed potius aliorum, quos instruere per istos intendit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:14)
Nam cum omnibus mos sit, et quasi quaedam religio, qui de maximis vel minimis rebus aliquid sunt acturi, precari auxilium divinitatis, quanto nos aequius est, qui universitatis naturae substantiae rationem praestaturi sumus, invocare divinam opem, nisi plane saevo quodam furore atque implacabili rapiemur amentia?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:34)
Socrates tamen audacior caeteris fuisse perhibetur, jurando per canem quemlibet aut lapidem, et quidquid juraturo quasi ad manum occurrisset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION