라틴어 문장 검색

subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam.
(세네카, 행복론, Liber VII 8:6)
Quid enim si illum multum putes navigasse, quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:9)
Cogita, quot fluctus subieris, quot tempestates partim privatas sustinueris, partim publicas in te converteris ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 109:2)
tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 135:3)
in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:1)
hoc enim unum est in rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:2)
Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 35:1)
Non tempestate magna, ut dissiperis, opus est;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:2)
Sed videlicet it in orbem ista tempestas et sine dilectu vastat omnia agitque ut sua.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 84:11)
refert quantas vires quamque integras habeat, utrum reverberanda et agenda retro sit an cedere ei de- beamus, dum tempestas prima desaevit, ne remedia ipsa secum ferat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:4)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Pars superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec in tempestatem impellitur nec versatur in turbinem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:2)
Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 63:3)
Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 17:1)
Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION