라틴어 문장 검색

nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 108:1)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
Illa sunt, quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena litora inpingunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 11:2)
mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:8)
Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 16:4)
Stare ante limen Callisti dominum suum vidi et eum, qui illi inpegerat titulum, qui inter reicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:2)
Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda in hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 6:1)
Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas, mortem suam antecesserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 4:4)
Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 5:2)
Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:1)
Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt, ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem, quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus, subinde destringant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:2)
video paternos, immo fraternos lares, hoc est vetustum Pelopiae limen domus;
(세네카, 아가멤논 1:4)
Non intrat umquam regium limen fides.
(세네카, 아가멤논 6:21)
Vidimus simulata dona molis immensae Danaumque fatale munus duximus nostra creduli dextra tremuitque saepe limine in primo sonipes, cavernis conditos reges bellumque gestans;
(세네카, 아가멤논 11:14)
Circumibo tecum, pater, aliena limina;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION