라틴어 문장 검색

Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 6:2)
quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 13:3)
Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt,insuper callidus imperator in patentibus campis observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et curus ab oriente semper quasi ex constituto, ita instruxit aciem, ut, Romanis adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 16:1)
Ausus et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamvis tum - o pudor!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 30:1)
Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 16:1)
si quidem, ut Romanum a tergo distringerent, a Perse rege conducti pecunia militaverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ILLYRICUM SECUNDUM 1:2)
Quippe quasi commilitans cum dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 23:2)
Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae Syro creditur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 6:2)
Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 36:1)
Tertius de Pharnace currus et Ponto.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 89:1)
Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium percecidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 2:2)
Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 4:1)
Digna res lauro, digna curru senatui visa est;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 8:1)
Hanc veteres Graium docti cecinere poetae sedibus in curru biiugos agitare leones, aeris in spatio magnam pendere docentes tellurem neque posse in terra sistere terram.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:7)
falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra videatur ab artubus id quod decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis mobilitate mali non quit sentire dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION