라틴어 문장 검색

causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 301:1)
itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 263:1)
sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni arceamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 296:1)
esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 50:1)
ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos, ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 29)
] neque exordiri primum unde occipias habes, neque ad detexundam telam certos terminos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 45)
Ea vero species huius numeri, quae est triplex sesqualtera, hoc modo procreatur, si disponantur a binario numero omnes in ordinem pares et ad eos a septenario numero inchoantes septenario sese supergredientes solito ad alterutrum comparationis modo aptentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 14:1)
Armonica autem medietas est, quae neque eisdem differentiis nec aequis proportionibus constituitur, sed illa, in qua quemadmodum maximus terminus ad parvissimum terminum ponitur, sic differentia maximi et medii contra differentiam medii atque parvissimi comparatur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 1:1)
Sed si xv numerum medium ponam, ut sint v xv xlv, in geometricam medietatem termini relabuntur aequalibus terminorum ad se invicem proportionibus custoditis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 4:4)
Est autem quinta medietas, quotiens in tribus terminis quemadmodum est medius terminus ad minorem terminum, ita eorum differentia ad differentiam medii atque maioris.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 2:2)
Sin vero alios rursus sex in medio quis relinquat, ille, qui sequitur, per septenarium numerum ab eodem septenario metiendus est id est per tertii quantitatem;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 4:3)
Quare applicando terminos prioris propositionis ad terminos correspondentes hujus, erit b[r] ad bd ut PR ad PT.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 12:8)
Aut enim est motus sine termino, aut statio in termino, aut latio ad terminum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:3)
Crementum vero et inminutio proportionum secundum terminos nulla est, sed maiorum terminorum proportio a minorum terminorum proportione non discrepat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 2:5)
Igitur quotiens unus atque idem terminus ita duobus circum se terminis communicat, ut ad unum dux sit, ad alium comes, haec proportionalitas continua vocatur, ut unus, duo, quattuor.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION