라틴어 문장 검색

Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίουσ, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 1:1)
Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:3)
ceterum ut iam iamque iturus legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit navis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장10)
ipse inpositas navibus quattuor legiones per lacus vexit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장4)
mille naves sufficere visae properataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장3)
Sed Caesar, dum adiguntur naves, Silium legatum cum expedita manu inruptionem in Chattos facere iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장1)
Iamque classis advenerat, cum praemisso commeatu et distributis in legiones ac socios navibus fossam, cui Drusianae nomen, ingressus precatusque Drusum patrem ut se eadem ausum libens placatusque exemplo ac memoria consiliorum atque operum iuvaret, lacus inde et Oceanum usque ad Amisiam flumen secunda navigatione pervehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장1)
Sed aestate iam adulta legionum aliae itinere terrestri in hibernacula remissae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장1)
ac primo placidum aequor mille navium remis strepere aut velis inpelli:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장3)
omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장6)
pars navium haustae sunt, plures apud insulas longius sitas eiectae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장2)
tandem relabente aestu et secundante vento claudae naves raro remigio aut intentis vestibus, et quaedam a validioribus tractae, revertere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장6)
ausa eius inpedivit tarditas onerariae navis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장3)
condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem navis Canopum, qua tempestate Menelaus Graeciam repetens diversum ad mare terramque Libyam deiectus . inde proximum amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se et antiquissimum perhibent eosque, qui postea pari virtute fuerint, in cognomentum eius adscitos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장2)
nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION