라틴어 문장 검색

ita cunctos strepitu clamore, nullo subueniente, nostris instantibus, tumultu formidine [terrore] quasi vecordia ceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장4)
Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:3)
Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:3)
Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:1)
Hi enim omnes corporis sensus sunt Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:3)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
Non cupiditas nos, non timor pellet, Inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus nec mortem horrebimus nec deos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 16:8)
Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 21:2)
novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:4)
Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 7:3)
An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 15:5)
Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 18:4)
Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 26:2)
Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:4)
Quotiens enim felicitatis et causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION