라틴어 문장 검색

"passim omnes locuntur, id etiam Cirtensis nostri testatur oratio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:20)
"cum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur, nonne auctorem suum parentemque testatur ver aeque cum suis floribus et aestas cum suis messibus et autumni maturitas grata et hiberna olivitas necessaria?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:15)
"Iam enim venio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo labore collecta testatus es et paenitenter omissa et observata feliciter."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:1)
quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui σκοτεινόσ perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
stuprata per vim Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:1)
non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se intellegere quidem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:6)
"hoc, quod memoro, nostri caelum Grai perhibent aethera" - quasi vero non Graius hoc dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:4)
utraeque autem crebrae multaeque toto corpore intextae vim quandam incredibilem artificiosi operis divinique testantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:5)
Nihil vero utile, quod non idem honestum, nihil honestum, quod non idem utile sit, saepe testatur negatque ullam pestem maiorem in vitam hominum invasisse quam eorum opinionem, qui ista distraxerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:2)
si testata dici videbuntur, si cum hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:4)
defensor autem testatur consuetudinem sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in con- trariis causis quasi vare positus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 4:1)
simul inter Sese sic memorant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:1)
40 8789). Recte etiam moveri animos hominum antiquitate clarissimis testimoniis testata et consignata (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.29)
Eccita cum tremulis anus attulit artubus lumen, Talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 60:3)
Quis est autem, quem non moveat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION