라틴어 문장 검색

Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:2)
Saepe etiam stellas vento inpendente videbis praecipitis caelo labi noctisque per umbram flammarum longos a tergo albescere tractus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:4)
omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto humida vela legit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:7)
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes inportunaeque volucres signa dabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:2)
At rabidae tigres absunt et saeva leonum semina nec miseros fallunt aconita legentis nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:8)
Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:11)
Indicio est tractu surgens oleaster eodem plurimus et strati bacis silvestribus agri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:4)
primus et ire viam et fluvios temptare minaces audet et ignoto sese committere ponti nec vanos horret strepitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:4)
primus equi labor est, animos atque arma videre bellantum lituosque pati tractuque gementem ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:2)
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus nigramque alte subiectat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:9)
deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 10:2)
eum vasti circum gens umida ponti exsultans rorem late dispergit amarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:10)
quorum simul alba nautis stella refulsit, defluit saxis agitatus umor, concidunt venti fugiuntque nubes et minax, quia sic voluere, ponto unda recumbit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1210)
dum longus inter saeviat Ilion Romamque pontus, qualibet exsules in parte regnanto beati;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 38)
sic et Europe niveum doloso credidit tauro latus et scatentem beluis pontum mediasque fraudes palluit audax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 278)

SEARCH

MENU NAVIGATION