라틴어 문장 검색

Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:3)
omnia semel et in eundem saporem versa ponantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 27:7)
Nam," ut dicebat Cleanthes, " quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 9:1)
veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:6)
" vide ut " alveum lintribus arent versoque vado remittant hortos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 5:2)
ergo ut per omnis liberos irem parens, coacta fatis gnata fert uterum gravem, me patre dignum, versa natura est retro:
(세네카, 아가멤논 1:13)
tum murmur grave, maiora minitans, collibus summis cadit tractuque longo litus ac petrae gemunt:
(세네카, 아가멤논 10:21)
stetere vittae, mollis horrescit coma, anhela corda murmure incluso fremunt, incerta nutant lumina et versi retro torquentur oculi, rursus immoti rigent.
(세네카, 아가멤논 13:2)
tractus ad caelum canis inferorum triplici catena tacuit nec ullo latravit ore, lucis ignotae metuens colorem.
(세네카, 아가멤논 15:14)
Hoc autem uitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil non et permiserint sibi et inpetrauerint.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 22:8)
ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 6:3)
Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:1)
beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est ;
(세네카, 행복론, Liber V 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION