라틴어 문장 검색

Haec autem porticus ξυστόσ apud Graecos vocitatur, quod athletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장12)
hoc autem ita esse a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장33)
ξυστόσ enim est graeca appellatione porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장25)
ea enim non potest esse semper uno pondere, quo solet esse per aestatem, sed hibernis temporibus recipiendo ex imbribus aquae multitudinem crescens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit structurarum saeptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장15)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장14)
et signandum dextra sinistra, ubi sunt litterae G H. deinde ab his lineae usque ad lineam planitiae perducendae sunt, ubi erunt litterae I K. ita erit solis radius unus hibernus, alter aestivus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장15)
et contra C et F et A erit littera N. Tunc perducendae sunt διαμέτρω ab G ad L et ab H . quae erit superior, partis erit aestivae, inferior hibernae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장19)
et ab eisdem centris diducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hibernum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장23)
Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장29)
ita his rationibus et machinatione ex aqua componuntur horologiorum ad hibernum usum conlocationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장29)
Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae anaphorica dicuntur perficiunturque rationibus his.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장33)
Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 25장5)
ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam ante brumam transmitteret, nonne transmisit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 76:7)
ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam ante brumam transmitteret, nonne transmisit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 76:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION