라틴어 문장 검색

Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 63:1)
magna vis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem conpulsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 79:3)
ut in re tam trepida senatu extemplo vocato, P. Cornelius cui Asinae cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium revocabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 105:1)
qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus, in urbem compulit, neque multum afuit quin urbs eodem impetu caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 557:1)
iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii conpulsus nihil iam maius precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 594:1)
dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 195:1)
in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 286:1)
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 623:2)
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 21:1)
igitur Philippus ab Demetriade Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, deiecto praesidio fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant, cum trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 89:1)
itaque ne perculsi viderentur, prima luce postero die in aciem processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 487:2)
ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium adventum adtulerant, et visa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 531:1)
nec, nisi naves litori adpulsae trepidos accepissent, superfuisset fugae aut pugnae quisquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 535:1)
trepida omnia et inconditam turbam tironum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 22:2)
Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION