라틴어 문장 검색

hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo vespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur uti pulvis collectus turbine, nequid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.19)
' casus medicusve levarit aegrum ex praecipiti:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:7)
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)
an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 139:1)
cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
superba, ut in Oppium ex epistola Cottae reum . perinde praecipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 309:1)
liberis tamen superstitibus et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo maximos cruciatus praecipiti via effugit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 7:1)
In hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 50:1)
Et Et trepidae mares pressere ad pectora natos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 133:5)
nam et carminum auctores, pallida mors aequo pulsat pede tabernas, et pallentesque morbi tristisque senectus, et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 246:2)
nescit trepida, quid liceat feminae, quid coniugem deceat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 67:4)
mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 202:2)
praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo recusabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 328:3)
nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 340:3)
promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION