라틴어 문장 검색

Deus amoris, ostende nobis nostrum locum in hoc mundo tamquam instrumenta tui affectus pro cunctis creaturis quae in hac terra sunt, quoniam ne una quidem earum apud te oblivione obruitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:4)
Attamen quod in Ecclesia communicatur, quod per eius viventem Traditionem transmittitur, nova lux est quae ex occursu cum Deo vivo exoritur, lux quae personam in penetralibus tangit, in corde, eius mentem, voluntatem et affectus implicans, eam aperiens ad vividas relationes in communione cum Deo aliisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:3)
facile est frenare rebelles affectus carnis nimiosque retundere pulsus materiae fragilis et viscera victa domare.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1131)
"meretrix Adonem vulneratum scaenica libidinoso plangit adfectu palam, nec te lupanar Cypridis sanctae movet?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.185)
omitte vero tristitiam tuam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 417)
Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 410)
Tantane affectum quenquam esse hominem audacia?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7158)
albus ut obscuro deterget nubila caelo saepe Notus neque parturit imbris perpetuos, sic tu sapiens finire memento tristitiam vitaeque labores molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis castra tenent seu densa tenebit Tiburis umbra tui.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 75)
Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum portare ventis, quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae, quid Tiridaten terreat, unice securus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 261)
non enim virtute ac studiis, ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 16:3)
et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 82:6)
comoediae, quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnes et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo post suo loco dicam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 309:1)
namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 355:1)
atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 356:1)
nec psalteria et spadicas, etiam virginibus prolis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 362:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION