라틴어 문장 검색

Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:3)
Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, in ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:7)
Cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum versum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 17:5)
Itaque sic animum conponamus, ut quicquid res exiget, id velimus et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 3:5)
Cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:6)
An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:2)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 14:2)
iam non sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 14:3)
cibus, somnus, libido, per hunc circulum curritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 6:7)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
Qui inperturbatus est, sine tristitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:4)
Qui sine tristitia est, beatus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:5)
Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:1)
Illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION