라틴어 문장 검색

tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 413:1)
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 431:1)
ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturum id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 557:1)
qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 70:2)
sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 263:2)
quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 317:1)
quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumultus est excitatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 336:1)
Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare non potuere servitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 340:1)
quidam et a Cenomanis, terga repente in ipso certamine adgressis, tumultum ancipitem iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem, Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 393:2)
paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptae fortunae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 489:1)
eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 212:1)
postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverse hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 234:1)
nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 246:1)
fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 343:1)
concilium immixtis Turdetanis magno cum tumultu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 221:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION