라틴어 문장 검색

Nullum (dicendum enim est aperte) recte fieri potest judicium nec de via nostra, nec de iis quae secundum eam inventa sunt, per anticipationes (rationem scilicet quae in usu est), quia non postulandum est ut ejus rei judicio stetur, quae ipsa in judicium vocatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 68:1)
confutationum enim nullus est usus, ubi de principiis et ipsis notionibus, atque etiam de formis demonstrationum dissentimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 72:3)
nos, non multum sciri posse in natura, ea, quae nunc in usu est, via:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:4)
sed tamen indicatio idolorum magni est usus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:2)
Licet autem confutationum particularium nullus sit usus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:5)
Atque hujusmodi theatri fabulae habent etiam illud, quod in theatro poetarum usu venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:8)
quod etiam apud successiones suas valet et in usu est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:8)
non tantum propter usum et fructum ejusmodi praxeos, sed ut in opere aliquo novo veluti pignus sibi arripiant, se non inutiliter in reliquis versaturos:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:3)
Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subjungamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:16)
Itaque ex ortu et gente philosophiae quae in usu est, quae capiuntur signa bona non sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:26)
Itaque quod signa veritatis et sanitatis philosophiarum et scientiarum, quae in usu sunt, male se habeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:20)
Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:2)
Omnes enim artes et scientiae, ab hac stirpe revulsae, poliuntur fortasse et in usum effinguntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:4)
At apud plerosque tantum abest ut homines id sibi proponant, ut scientiarum et artium massa augmentum obtineat, ut ex ea, quae praesto est, massa nil amplius sumant aut quaerant, quam quantum ad usum professorium aut lucrum aut existimationem aut hujusmodi compendia convertere possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:8)
veluti inventionem motuum coelestium in astronomia, concentuum in musica, literarum alphabeti (quae etiam adhuc in regno Sinarum in usu non sunt) in grammatica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION