라틴어 문장 검색

Et ita est de dispositione esse et vitae inferiorum, in qua propter causas, quae sunt in materia, saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et ipsa dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:8)
circulus iuxta centrum propinquus est eadem forma dispositionis, prout est in periodo caelesti, circulus autem a centro distans designat eandem formam dispositionis, prout mutabiliter adhaeret rebus generatis et corruptis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:15)
Dion inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae, accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 39:2)
Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:23)
Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:4)
ista varietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, qui faciat varietatem voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION