라틴어 문장 검색

animus quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates, praesagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 597:1)
hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:2)
nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 403:1)
id vero haruspices ex Etruria adciti foedum ac turpe prodigium dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 554:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
cuius tantae dimicationis vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 360:2)
cum renuntiassent consules rem divinam rite peractam esse et precationi annuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valerii Aureliique lectae et legati Atheniensium auditi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 46:1)
ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 15:1)
bovem cum cura servari alique haruspices iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 235:2)
auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 570:2)
ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 4:1)
Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium, quae tum , admirari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 182:1)
eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 420:1)
sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 141:2)
graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION