라틴어 문장 검색

illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore trahentur, quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 199:1)
his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:1)
aliter enim oraculorum aliter augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 67:1)
ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud fauni vatesque canebant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 372:2)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 82:2)
quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:2)
frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum et vere dicendi viam velut ex oraculo petent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 252:1)
Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:1)
Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:2)
quod non opus est, asse earum est," qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:7)
Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 42:3)
Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 25:3)
neve desertus foret a paelice umquam barbara caelebs torus, ablatam Achilli diligit Lyrnesida, nec rapere puduit e sinu avulsam viri - en Paridis hostem, nunc novum vulnus gerens amore Phrygiae vatis incensus furit, et post tropaea Troica ac versum Ilium captae maritus remeat et Priami gener.
(세네카, 아가멤논 4:13)
iam Troia cecidit - falsa quid vates ago?
(세네카, 아가멤논 13:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION