라틴어 문장 검색

Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa uena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum uitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse, nec posse uehementi malo nisi aeque uehemens auxilium succurrere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 6:1)
Vehemens fit inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:2)
Vehemens fit inflatio, vehementes dolores, dextra magis parte:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:2)
nec posse vehementi malo, nisi aeque vehemens auxilium succurrere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 6:3)
vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS42)
Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:3)
inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas, ut, etiamsi vel mala sint illa, quae metum aegritudinemve, vel bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION