라틴어 문장 검색

Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat, propter auctam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:6)
Si igitur motus alicujus corporis sit vel tam tardus, vel tam velox, ut non sit proportionatus ad momenta in quibus transigitur actio sensus, objectum omnino non percipitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:2)
alius velocius, alius tardius, sed utcunque momentis certis et naturae notis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:5)
Nec minus ipsae compressiones et dilatationes et eruptiones corporum fiunt, aliae velocius, aliae tardius, pro natura corporis et motus, sed per momenta certa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:8)
Velocior enim est praetervolatio pilae quam impressio speciei ejus quae deferri poterat ad visum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:13)
fieri hoc autem propter velociorem transactionem motus lucis, quam soni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:5)
rotante terra velocius, aquis tardius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:10)
Verum simul erant tanquam equi bene docti et domiti, qui subito se sistere et se vertere norant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:12)
Urbes munitae, plena armamentaria, equorum propagines genrosae, currus armati, elephanti, machinae atque tormenta bellica omnigena, et similia, sunt certe ista universa nihil aliud quam ovis induta pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit fortis et militaris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:2)
denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut revocare detrectant, similes equis male domitis qui nec se sistere nec vertere volunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:20)
locorum defectus in propinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum idonei sint;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:14)
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit, Ac tam uelocem, solito magis atque ferocem, Conuenit hunc blande:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:6)
Cuius terror equum, ueritum concurrere secum, Subdere uenanti se faecit amore iuuandi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:2)
debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
(불가타 성경, 에스테르기, 6장8)
et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: "Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare" ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION