라틴어 문장 검색

Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 26:3)
quaevis idololatria sordide instructa vel modice locuples et splendida est censu criminis sui.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 2:3)
Scriptura eius unde eius et census:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:12)
postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:1)
Nullam potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius, quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, uel ad redemtionem eorum, qui iniuste fuerant uenditi, dispensabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:8)
Ut ergo conualuit, uendidit eum Lundoniam Freso cuidam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:10)
"At tu, qui venerem docuisti vendere primus, Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 437)
"At qui non audit Musas, qui vendit amorem, Idaeae currus ille sequatur Opis Et tercentenas erroribus expleat urbes Et secet ad Phrygios vilia membra modos."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 442)
Tum mihi iurabas nullo te divitis auri Pondere, non gemmis, vendere velle fidem, Non tibi si pretium Campania terra daretur, Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 920)
Tu procul hinc absis, cui formam vendere cura est Et pretium plena grande referre manu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 932)
Blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 945)
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas, ite sub imperium sub titulumque, Lares.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 436)
censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:1)
tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:2)
ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 436:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION