라틴어 문장 검색

Nunc quae iudiciis accommodata sint exspecto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 1:2)
sequitur ille autem locus ad augendum, non esse exspectandum, dum fateatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 3:1)
C. Ego vero ac magno quidem studio, mi pater, multisque ex tuis praeclarissimis muneribus nullum maius exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 2:4)
cum mihi nihil inproviso nec gravius, quam exspectavissem, pro tantis meis factis evenisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:3)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)
Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel expectare sapienti non ferendas iniurias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:2)
Ego vero istud ipsum genus orationis, quod polliceris, expecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:10)
Nam terra continens adventus hostium non modo expectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 9:1)
qui cum locupletis assiduos appellasset ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 62:2)
Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua eius expectaretur oratio, tum Tubero:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 104:1)
Video iam, illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio et muneri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:3)
42M Totam igitur expectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen hoc nacta est ex providendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 22)
a quibus expectare gloriam certe nullam potestis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 2:6)
sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:1)
exspectemus Tartessiorum regis aetatem - fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat - sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION