라틴어 문장 검색

Verum rex Scotiae eodem quo rex Angliae modo laborans (licet, ut postea apparabat, magis atroci et lethali), hoc est, subditis malignis ad tumultus ciendos idoneis, etsi affectu proprio in pacem cum rege componendam multum inclinaret, tamen proceres suos in hac re cognoscens aversissimos (quos irritare timebat) inducias tantum in septennium concessit, in secreto tamen pollicitus eas inducias de tempore in tempus renovatas iri quandiu uterque rex in vivis esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:3)
Malevolentiae enim ex omnibus istae periculosissimae sunt, ubi plus timetur quam sentitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:9)
Dolendi modus, timendi non item.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:10)
Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:6)
Dumque timet partem cuiuis dare, respuit artem Consiliumque uiri cuiuslibet inde requiri, Credulus unius per opem fore, quod sit alius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:3)
Qua nouitate soni prius hac regione leoni Prorsus inaudita, pelli timet arce potita.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:15)
Cui non credenti regnoque sibique timenti, Vrso dante fidem, bos supplex ducitur idem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:21)
Sic euaserunt animalia, quod timuerunt, Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:16)
Nam mustela retro stat buboque lumine tetro, Quos constat uere mures ex more timere.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:6)
"Que nocitura times, ut, amice, pericula uites?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:10)
Namque prius pactum recolentes tam male fractum, Condicione pari cuiquam timuere iugari, Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi, In iam promissis etiam iurantibus ipsis, Atque supradicti tamen hii periere relicti, Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt, Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:8)
ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore ".
(불가타 성경, 여호수아기, 4장25)
Et timuerunt perditionem
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 2장19)
Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
(불가타 성경, 집회서, 2장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION