라틴어 문장 검색

Ad bene quoque venandum veritatem quesiti scire oportet quod divinum iudicium in rebus quandoque hominibus est manifestum, quandoque occultum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:2)
Hanc veritatem etiam Gentiles ante tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli querebant. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:21)
Quod si contra veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:10)
Falsitatem consequentis ad fideles estendere non oportet:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:15)
Falsitas consequentis apparet sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:4)
cuius quidem veritas, quia sine rubore aliquorum emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa erit. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:7)
assumpta fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:9)
Ad presentem questionem discutiendam, sicut in superioribus est peractum, aliquod principium est assummendum in virtute cuius aperiende veritatis argumenta formentur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:2)
Hec igitur irrefragabilis veritas prefigatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:4)
cuius falsitas non habet superiorem. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:16)
In introitu ad questionem hanc notare oportet quod prime questionis veritas magis manifestanda fuit ad ignorantiam tollendam, quam ad tollendum litigium;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:2)
Huius quidem tertie questionis veritas tantum habet litigium, ut, quemadmodum in aliis ignorantia solet esse causa litigii, sic et hic litigium causa ignorantie sit magis. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:9)
Unde fit persepe quod non solum falsitas patrocinium habeat, sed—ut plerique—de suis terminis egredientes per aliena castra discurrant;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:12)
Igitur contra veritatem que queritur tria hominum genera maxime colluctantur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:15)
Summus nanque Pontifex, domini nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successor, cui non quicquid Cristo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse clavium, necnon alii gregum cristianorum pastores, et alii quos credo zelo solo matris Ecclesie promoveri, veritati quam ostensurus sum de zelo forsan—ut dixi—non de superbia contradicunt. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION