라틴어 문장 검색

Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam, sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras ejus exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 4:3)
dein si id nihil prodest, quod et in veteri cicatrice, et ubi nervi laesi sunt, evenire consuevit, videre oportet, nervine id vitium, an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXII De digitis cohaerentibus, et curvatis. 1:6)
reponi debet aut ante inflammationem, aut postea, quum jam vetus res est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.11)
te magis, ah demens, veterem si respicis artem, conciliare decet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:170)
Poeno Scipiadae, Poeno praeclare Lutati, Sicania Marcelle ferox, gens Claudia surgas et Curii veteres;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:277)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
veteri post obruta morbo corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:9)
Sic fata repente in diram se vertit avem rostroque recurvo turpis et infernis tenebris obscurior alas auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:144)
robusta vetusque tempore tam parvo potuit dementia vinci?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:12)
utinam remeare liceret ad veteres fines et moenia pauperis Anci.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:66)
veteres detrudit rure colonos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:127)
humanae specie plantae se magna figurat insula (Sardiniam veteres dixere coloni), dives ager frugum, Poenos Italosve petenti opportuna situ:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:336)
Quamquam, si veterum certamina rite recordor, tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent et proprio late florerent milite patres, semper ab his famae petiere insignia bellis, quae diversa procul tuto trans aequora vires exercere dabant:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:32)
ne vos longe sermone petito demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:146)
Nominis umbra manet veteris;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De birro castoreo1)

SEARCH

MENU NAVIGATION