라틴어 문장 검색

et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:7)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)
Qui deicere uolet, primum cibis uinisque utetur is, qui hoc praestant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 25:3)
si post cibum est, balneum, uinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:2)
Vinum dilutius pueris, senibus meracius:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:4)
ubique autem uitare solis ardorem, maximeque post cibum et uinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:2)
Bibere huic adsidue uinum dilutum leue quam aquam magis expedit, ut, cum caput grauius esse coeperit, sit quo confugiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 4:4)
Eique ex toto neque uinum neque aqua semper utilia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 5:1)
Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:2)
tertio modici ponderis panem ex uino esse, adiecta uua ex olla uel ex defruto similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:6)
non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:3)
uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:5)
Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusatione[m] non merentis stomachi habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 2:3)
adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:3)
Alternis diebus in uicem modo aqua modo uinum bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION