라틴어 문장 검색

si scrotum, et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam humor effundendus, abscindendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:5)
Deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut major eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra scriptum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:5)
Contra, si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci φίμωσιν appellant, aperienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:1)
Ac neque omni tempore, neque in omni aetate, neque in omni vitio id experiendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 6:4)
Primum autem ad rem pertinet corpus recte jacere, ut superior pars semper ea sit, in quam vitium fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 2:2)
Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:1)
altero die, deincepsque ceteris, lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse, alias proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:6)
Finito vitio, quemadmodum agendum esset, jam alias exposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 9:6)
dein si id nihil prodest, quod et in veteri cicatrice, et ubi nervi laesi sunt, evenire consuevit, videre oportet, nervine id vitium, an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXII De digitis cohaerentibus, et curvatis. 1:6)
et, si latius est ejus vitium, quam ulcus fuit, carnem subsecare, undique os integrum pateat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 1:6)
Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam ex carie, manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:3)
nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desiit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:3)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum, et omni vitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 6:3)
Si vitium in angusto est, quod comprehendere modiolus possit, ille potius aptatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:1)
At si latius vitium est, quam ut illo comprehendatur, terebra res agenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION