라틴어 문장 검색

dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque, inquit ago quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 200:1)
Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus et, eum venerit dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit deus, ut in illis ambulemus.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 1:2)
«Vere et absque ulla ambiguitate fateor vos filios et amicos Dei viventis, qui non solum rebus vestris, urbibus, castellis, praediis, uxoribus, filiis ac filiabus abrenuntiavistis, sed etiam animabus vestris non pepercistis, cum hanc Dei et Domini nostri Jesu Christi expeditionem, in tam longinquas et barbaras nationes facere non dubitastis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:4)
Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini sive in orationibus sive in ieiuniis sive in elemosynis vel tribuentes aliquid indigentibus vel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donavit nobis, sive edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et servituti subicientes sive sufferentes tribulationem et ante omnia vos ipsos invicem in dilectionem - quid enim sufferat, qui fratrem non suffert?
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:1)
egi ad haec gratias deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 7:1)
Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 13:1)
Christo enim passo pro nobis per carnem et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est carne, desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed voluntate dei reliquum tempus in carne vivat.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:5)
Sunt autem plura ad Deum pertinentia quae credi vel non credi nostra non interest, quia sive credantur, sive non credantur, nullum incurrimus periculum, veluti si credamus Deum cras pluviam facturum vel non facturum, vel huic nequissimo homini misericordiam impensurum vel non. Ei vos quae de fide ad aedificationem loquitur, ea sola tractare ac docere sufficit, quae si non credantur damnationem pariunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:15)
quod si parentes carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium, libertas, civitas tradita est, si deos immortalis, quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum quiddam et infinitum est quod vobis debeamus, qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis, ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per vos reciperarimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 1장 2:1)
Tamen et de illo aliter sentiendo populus et, quod est gravius, Hipponiensis in tantas est illius praecipitatus iniurias et de nobis vos sancti dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo nomine eiusdem populi, qui ad causam huiusce modi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:8)
Quia igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperante deo delatum exsurgat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 10:2)
Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere, qui timet, ne revolemus ad deum, et inimicum omnium bonorum, cuius captivi fuimus, iudicemus, nullamque esse nobis perfectam requiem cogitetis, donec transeat iniquitas et in iudicium iustitia convertatur.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:6)
"vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:18)
quapropter in praesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam maledicorum suspicioni debeo fidem (vivit 1 Spiritus Sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari) me in eo, quem vobis opportunum censui, nec pecuniae favere nec gratiae, sed statu satis superque trutinato personae temporis, provinciae civitatis, virum, cuius in consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 15:1)
"Nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita vervecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum vultu deos dedicatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION