라틴어 문장 검색

his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:1)
Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 18:1)
Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:7)
et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:5)
Hinc, qui nobiscum sunt, vos salutant et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.
(아우구스티누스, 편지들, 14. (A. D. 397 Epist. XLII) Dominis Laudabilibus In Christo Sanctissimis Fratribus Paulino et Therasiae Augustinus In Domino salutem9)
Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat, explicare sufficio.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:4)
Quisquis igitur, multa habens, cavere atque prospicere velit ne quid egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 3:1)
Rex quoque ex altera parte sui non immemor, sed aliorum mores in rem suam vertere consuetus, usus est hoc quo diximus Arragoniensis ingenio ad negotia quae Henricus ipse aut se minus decere aut apud alios minus grata fore cognoverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:16)
Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant, navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:5)
Potest tamen, si vel parum late disposita vinea vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 7:1)
quod adligati omni adulatione nec imperantibus umquam satis servi videntur nec nobis satis liberi?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 4:4)
proinde licet quod vis vivendo condere saecla, mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit, nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno lumine qui finem vitai fecit, et ille, mensibus atque annis qui multis occidit ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:8)
et tibi magna satis ordo est 'magna satis pascua'. quamvis lapis id est quamvis mons sit et lacus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 471)
negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:4)
nec, si id ipsi minus consequi possumus, idcirco minus id ita faciendum esse sentimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION