라틴어 문장 검색

Christianorum vero nulli percussi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:7)
Turci autem videntes, se nihil hac die in caede Christianorum proficere, sed plurimos suorum cecidisse, tristes ac dolentes in castra sua, vespere terras operiente, regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:9)
Similiter et Christianus exercitus hac nocte statutis vigiliis et custodia in circuitu castrorum, omni bellorum turbine sedato quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:10)
- Ubi Christiani quoddam praesidium Turcorum comminuerunt, sed insidiis eorum excepti, ad septingentos perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 27:2)
Sequenti vero die Sabbati tria millia exercitus Christianorum, et principes eorum Conradus et Bruno filius sororis ejus, caeterique viri fortissimi e castris et planitie exeuntes, et in regionem civitatis Marecsh applicantes, jam sui itineris milliaribus duobus peractis, praesidium quoddam Turcorum [0612D] assilierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:1)
Hoc prospero successu Christiani gaudentes, et spolia Turcorum grandia et multa ad tentoria secum deferentes, per quasdam montium fauces asperrimas et scopulosas descenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:3)
Similiter Dominica die tam Turci quam Christiani ab omni infestatione et belli turbine cessaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:7)
Deinde singulae acies Christianorum usquequaque a dextris et sinistris positae, singulis gentilium aciebus obstabant, saepius eos in fugam remittentes, et saepius adversus eos bellum iterantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:9)
Ceciderunt enim societatis eorum tria millia virorum pugnatorum in eodem praelio quo Christiani milites delictorum suorum pondere impediti, divino judicio traditi sunt incredulis viris et impiis ad puniendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:6)
Tentoria autem et omnem apparatum suum Christiani cum omnibus vehiculis, cum uxoribus teneris et charissimis, cum omni suppellectile, qua tot nobiles et tam magnus indigebat exercitus, reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:2)
Nec mora, per exploratores fama tam subitae fugae ad aures Turcorum pervenit, qui non longe post contritionem Christianorum, et acceptam victoriam, sua etiam in castra recesserant, ut et ipsi ea nocte cibis et [0615D] somno sua refoverent membra, in caede catholicorum militum fessa et gravata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:3)
Turci quidem haec audientes et continuo exsurgentes, omnibus suis in tubis et buccinis expergefactis et convocatis, sicut sunt viri semper vigiles in caede inimicorum, primo diluculo adfuerunt in tentoriis Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:1)
- Quod post depraedationem mulierum Turci fugientes Christianos insecuti, diversa eos caede laceraverint, plurima eorum spolia in itinere relicta colligentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 39:2)
Repertis itaque et captis tot honestis mulieribus [0616C] in tentoriis fugientium Christianorum, Turci celeritate equorum insecuti sunt tam equites quam pedites, tam clericos quam monaches et totum femineum sexum, qui fuga evaserant de castris:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:1)
- Quod Christiani exercitus centum et sexaginta millia siti ac fame, fuga et sanguine a Turcis in bello occisa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION