라틴어 문장 검색

Vix termino pacis hujus mediato, praedictae civitates regi Babyloniorum haec nuntia detulerunt, quod nisi in brevi eis subveniret, Francosque de regno Jerusalem ejiceret, se in manu regis illorum ex summa necessitate reddi debere, eo quod ultra Christianis resistere non possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:1)
Haec autem nuntia et consilia omnia Baldewinum regem latebant, et universos fideles qui in regno Jerusalem habitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:3)
Absit a nobis, ut nos et civitatem nostram in manu regis Christianorum tradamus, cum in manu regis Babylonioram in brevi liberandi simus, et non diu sit, ex quo litteras ejus susceperimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:3)
Mane autem facto, ecce adsunt ex mandato regis universi Christianorum equites et pedites coram patriarcha et rege:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:10)
mulieres quoque ejus [0599A] captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterraverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:9)
Quapropter Hierosolymam profectus, patriarcham compellat, quatenus sibi aliquid pecuniae de oblatione fidelium impertiret, quam militibus dividens, voluntarios eos sibi redderet, ac secum teneret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:2)
Vos gratis vota fidelium in deliciis vestris applicatis, angustiam et penuriam nostram ignoratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:3)
Sic vivit Dominus, amodo de omni oblatione fidelium non contingetis, nec de hac ventrem vestrum ultra tam delicate implebitis, nisi milites in conventione solidorum susceperitis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:4)
vos oblationis fidelium nos exsortes facietis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:7)
non solum oblationes fidelium comedam, militibusque nostris dividam;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:4)
sed etiam aurum de sepulcro Domini et altari evellam, quo milites et defensores Christianae plebis regnique Jerusalem sustentari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:5)
Ad haec duo catholici pontifices, Gerhardus et Baldewinus, quorum alter Gerhardus crucem Dominicam praeferebat ad confusionem et obcaecationem Sarracenorum, et liberationem Christianorum, regi in mansuetudine et correctione sic locuti sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:1)
Deinde alter ammiraldus, dum subito ipsum regem Christianorum impeteret, mox equus illius [0603D] trans cervices hasta regis confixus est, quae ipsum etiam ammiraldum eodem ictu et impetu trans pectus et jecur viriliter perforavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:3)
sicque ambo, equus scilicet et sessor ejus a Christiano rege occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:4)
Verum rex et reliquiae fidelium obtinentes camporum planitiem, in castris inimicorum pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION