라틴어 문장 검색

Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum, et augebatur turmarum equestrium numerus, parique studio supplementa legionibus scripta sunt, indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias, et diversa genera iumentorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 6:1)
id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et professiones medendi monstrarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 5:2)
Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 18:1)
Iulianus A. cultum deorum, antea dissimulatum, palam et libere profitetur, et Christianorum episcopos inter se committit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장1)
Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 3:1)
Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 4:1)
Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos, ritus Christiani cultores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 7:2)
His efferatis hominum mentibus, Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 5:1)
Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti, Christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 10:2)
Templi Apollinis Daphnaei incendium Iulianus A. immerito imputat Christianis, et maiorem Antiochiae ecclesiam claudi iubet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장1)
Suspicabatur enim id Christianos egisse, invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 2:2)
Inter quae erat illud inclemens, quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni transissent ad numinum cultum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 20:2)
Christianae legis itidem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat iudices, electurus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 15:1)
Qui laxius retinente carnifice, subito lapsus, confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico, abscisa cervice consumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 3:2)
Constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION