라틴어 문장 검색

M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 473:1)
quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 478:1)
hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 485:1)
- horum criminum vos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi, vestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 493:1)
tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt ut veniam errori humano, veniam adulescentiae Q. Fabi daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 496:1)
iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius, contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 497:1)
non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 499:1)
vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam qua paulo ante exsultabas victoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 500:1)
vive, id facinus ausus cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset quo fuit L. Papirius, veniam dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 500:2)
cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 502:1)
ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 504:2)
ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante infensos, quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 506:1)
tum magistro equitum accito vides tu inquit, M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 547:1)
tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 553:1)
Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas praedas egisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 567:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION