라틴어 문장 검색

hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 51:4)
quem Caecilius deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum existumat, Cui i/n manu sit, quem e/sse demente/m velit, Quem sa/pere, quem sana/ri, quem in morbum i/nici, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quem co/ntra amari, quem e/xpeti, quem arce/ssier.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:4)
qui si quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:2)
sanusne es, qui temere lamentare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:4)
his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:2)
is enim se adulescens inprovida aetate inretierat erratis eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:9)
nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem paulo obscenius, sed non absurda sententia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:2)
multa primo die, cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:1)
De illorum Essentia est ut sint loca, & loca primaria moveri absurdum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 35:6)
Quod est absurdum & Legi primae contrarium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 39:9)
Praemisi vero haec Lemmata ut effugerem taedium deducendi perplexas demonstrationes, more veterum Geometrarum, ad absurdum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 58:3)
Igitur punctum M versari in linea curva absurdum est. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 36:10)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:10)
Nec sane lavare potui;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION