라틴어 문장 검색

Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere vultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi velit ista oris mutatio?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 7:2)
Siquidem lucra levia frequenter redeunt, cum maiora rarius se offerant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:4)
Tot se offerent quae illis molestiam exhibebunt, quot a naturis robustioribus vix sentientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:6)
Idque licet nolim, quoniam sors obtulit olim, Protinus inpendam me morsibus eius edendam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:6)
Non tamen, oblato necis huius tempore grato, Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:15)
Sensit ut ille dolum metuensque relinquere solum Munus id oblatum, quia fit uariabile fatum, Increpuisse pecus sic dicitur, arbiter aequus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:14)
Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
(불가타 성경, 판관기, 20장26)
Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli;
(불가타 성경, 느헤미야기, 3장31)
" Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,
(불가타 성경, 아모스서, 4장4)
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장22)
Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
(불가타 성경, 아모스서, 5장25)
Et respondit Aggaeus et dixit: “ Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt.
(불가타 성경, 하까이서, 2장14)
Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: "In quo polluimus te?". In eo quod dicitis: "Mensa Domini contemptibilis est".
(불가타 성경, 말라키서, 1장7)
Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장11)
Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 2장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION