라틴어 문장 검색

occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμα`σ ἔργων vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 110:4)
omnibus autem satisfactum volo, non me hoc serius demonstrare aliis, quam mihi ipse .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 148:5)
haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 172:2)
in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:2)
verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 61:1)
quod in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:2)
paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, quod, quaeso, iudices, ne moleste patiamini;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:3)
item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, , si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 229:1)
Quibus demonstratis, non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 10:3)
si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:2)
rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 150:8)
illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, posse reperiri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 216:1)
itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 45:1)
ne illud quidem indignum est admonitione, ingens epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:1)
namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION